라틴어 문장 검색

tum ramos novellos proceros et nitidos, quos comprehensos manus possit circum-venire, hoc est manubrii crassitudine, feracissimis arboribus adimito, et quam recentissimas taleas recidito, ita ne corticem aut ullam aliam partem, quam qua serra praeciderit, laedas.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 9장 2:1)
Semina lege crassa non minus quam manubrium bidentis, recta, levia, procera, sine ulceribus, integro libro.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 10장 6:1)
et si auxiliaribus resisterent, gladiis ac pilis legionariorum, si huc verterent, spathis et hastis auxiliarium sternebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 35장9)
nam pes argenteus illis, anulus in digito quod ferreus, ergo superbum convivam caveo, qui me sibi comparat et res despicit exiguas, adeo nulla uncia nobis est eboris, nec tessellae nec calculus ex hac materia, quin ipsa manubria cultellorum ossea.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XI40)
secespita autem est culter oblongus ferreus, manubrio eburneo, rotundo, solido, vincto ad capulum argento auroque, fixo clavis aeneis, quo , flaminicae, virgines pontificesque ad sacrificia utuntur, eaque iam sacra est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 26222)
cui, dum hoc facit, ferrum de manubrio decidit et ei caput amputavit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 187)
Ecce Posidonius, ut mea fert opinio, ex is qui plurimum philosophiae contulerunt, dum vult describere primum, quemadmodum alia torqueantur fila, alia ex molli solidoque ducantur, deinde quemadmodum tela suspensis ponderibus rectum stamen extendet, quemadmodum subtemen insertum, quod duritiam utrimque conprimentis tramae remolliat, spatha coire cogatur et iungi.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 20:2)
exemi ex manu manubrium.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 3, scene 412)
malleum sapientiorem vidi excusso manubrio.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 3, scene 4137)
Singulis autem canalibus singula epitonia sunt inclusa, manubriis ferreis conligata.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 8장9)
quae manubria, cum torquentur, ex arca patefaciunt nares in canales.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 8장10)
Vis Cochleae ad premendum corpus est ad vim manus manubrium circumagentis, ut circularis velocitas Manubrii ea in parte ubi a manu urgetur, ad velocitatem progressivam Cochleae versus corpus pressum.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 움직임의 공리와 법칙 40:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION